Aptatos 1, sifride, diu bene veneris! omnes 2
mirantur, romam que sit tibi causa videndi 3
hanc aliasque mihi rerum perpendere causas 4
augurii virtute datur, nulloque viderer
esse modo vates, nisi vaticinarer et huius
causas adventus, que sunt intrinsecus et que
apparent extra. sed fallit opinio plebem
non causam 5 ponens ut causam; nam neque vulgo
definire licet de tanto principe quicquam -
ut plebea tamen de te presumptio narrat -,
propter iusticiam ne nil paciare molesti.
est ubicumque latens hostis seu fictus amicus 6,
qui tibi blanditur presens et derogat absens.
Multi te tales hic infamose 7 feruntur,
quod clarum clerum feritatis turbine turbes,
predia prederis, populos populeris, honestos
pressuris honeres et in hospita 8 iusceris 9 esse
tecta sacerdotum peregrinis, triste gravamen
et preiudicium generando scolaribus 10 inter
quos et ego quandoque fui; nimiumque dolerem,
siquis erardinos 11 spoliaret iure veterno.

left zurück



1 Optatus (Sch.)

2 Folio 156 verso

3 vgl. Vergil, Ecl. I, 26.

4 vgl. Vergil, Georg. II, 490: felix, qui potuit rerum congnoscere causas.

5 non causa = Nicht-Grund

6 hostis, qui latens, plus solet esse ferox. WALTHER, Prov. 11.232.

7 infamare (Sch.)

8 inhospita (Sch.)

9 iusseris (Sch.)

10 Fodere non debeo, quia sum scolaris

ortus ex militibus preliandi gnaris;

sed quia me terruit labor militaris,

malui Virgilum sequi quam te, Paris. (Archipoeta, IV, 18, 1-4)

11 helluardinos (Sch.)

left zurück